Latin
278.3.188 to 278.3.199
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.188-199
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. —14. Odium cito deponendum, ne corrumpat cor. Salis inc hoc commendasse arbitror Charitati vestræ, ct commendo propter fluctus istos, in quibus periclitamur, remedium salutare tencamus. Et videte etiam quantum peccet, qui nocere studet innocenti; cum ille jam non sit ferendus, qui non dimittit quod ci quisque nocuerit. Attendant ergo fratres nostri, et videant adversus quos habebant aliquas amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel per istos dies videant quid faciant ista Jc cordibus corum. Aut certe si se tutos putant, mittant acetum in vasa, in quibus bonutn vinum servare consuoverunt. Non mittunt, et cauti sunt, nc testa vitietur: ct odium mittunt in cor sumn, non timentes ne quid' ibi corruptionis operetur? Servate ergo, fratres, ut nulli noceatis, quantum potestis: et si qua vobis in. moderatio de usu islo concessarum rerum, vitæ humanæ infirmitate subrepserit, quoniam pertinet ad corruptionem templi Dci; tenete atque versale, ut ca qua: in vos committuntur, cito dimittatis hominibus, ut Pater vester qui in cœlis est, dimittat vobis peccata vestra.