Latin
278.3.53 to 278.3.83
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.53-83
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 12 ). Hoc euim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque firinavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum, alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt præcepta illa, in quihus tota Lex pendet et Prophetæ: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id. XXII, 37-40). Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria præcepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus satis aliquando tractavimus. CAPUT VII. —7. Peccat in Deum, qui in se corrumpit templum ejus. Quomodo ergo duo sunt praicepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo templum ejus ill te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui. Quanquam et antequam redimereris, cujus servus eras, nisi ejus qui condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro d Cor. vi, 19 et 20). Ergo ille a quo redemptus es, fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos; et, Qui templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (Id. III, 17). Quæ peccata homines quando faciunt, putant sc non peccare, quia nulli homini necent. CAPUT VIII. —8. Corruptores sui, nou innocentes. Innocens quis. Hoc itaque volo intimare Sanctitati vestræ, quantum breve tempus admittit, quid mali faciam, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate, fornicatione;