# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 280.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/280.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/280.3

CAPUT III. — 5. Martyrum cur maxima præmia. Viæ hujus laboriosæ umor. Præmia martyrum, charissimi maxima credimus, et rectissime credimus Sed si certamina diligenter intucamur, nequaquam illa tam magna esse mirabimur. Nam vitæ hujus Quamvis laboriosæ ac temporalis, tamen tanti aclcedo eat, III cum homines non possint efficere ne moriantur, tamen multis et nwgnis conatibus agant ne cito moriantur. Pro morte auferenda nihil fieri potest, ct pro ca differenda lit quidquid potest. Certa omni animæ laborare molestum est: el tamen eliam ab his, a quibus nihil seu boni. scu mali, post hanc vitam speratur, omnibus laboribus agitur, ne labor omnis morte finiatur. Quid illi, qui vel errore post mortem futuras falsas ct carnalcs delicias suspicantur, vel recta fide quietem quamdam ineflabiliter tranquillissimam et beatissimam sperant, nonne etiam ipsi satagunt, et magnis curis agunt ne cito moriantur? Quid sibi euim aliud volunt pro victu necessario tot labores, tanta servitus, sive medicinæ, sive aliorum obsequiorum, quam vel exigunt ægrot, vcl exhibetur ægrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur? Quanti itaque comparanda est in futura vita nulla mortis illatio, cujus tam pretiosa est in hac vita sola dilalio? Tanta quippe est etiam hujus ærumnosæ vitæ nescio quas suavitas, tantusque in natura utcuiuque viventium horror mortis, ut nec illi mori velint, qui per mortem ad vitam transcunt, in qua mori non possint.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
