Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 280
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 280.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Fe/icitas martyrum alia ante, alia post resurrectionem. Et hæc quidem vita, quam nunc beati martyres habent, quamvis jam nullis possit saccuti hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari, parva particula promissionis agitur, imo solatium. dilationis. Veniet autem retributionis dies, ubi corporibus redditis, totus homo recipiat quod meretur. Ubi et illius divitis membra quæ quondam temporali purpura decorabantur, æterno igne torreantur, et caro pauperis ulcerosi mutata inter Angelos fulgeat: qnamvis etiam nunc ille guttam ex digito pauperis apud interos sitiat, et illc in sinu justi deliciose requiescat (tile. xvi, 19-24). Sicut cnim plurimum distat inter lætitias miscriasve somniantium et vigilantium; ita multum interest inter tormenta vel gaudia mortuorum ct resurgentium: non quod spiritus defunctorum sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia est animarum sinc ullis corporibus requies, alia cum corporibus coelestibus claritas et felicitas Angelorum, quibus æquabitur resurgentium multitudo fidelium: in qua gloriosissimi martyres præcipua sui honoris luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna tormenta perpessi sunt, cis digna in ornamenta vcrtentur.