# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 280.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/280.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/280.6

CAPUT VI. — 6. Solemnitates martyrum, quo animo celebrandæ. Martyres miserantur nos, at precantur pro nobis. Unde solemnitates corum, sicut facimus, devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta congregatione, fideli cogitatione, fidenti prædicatione. Non parva pars imitationis est, meliorum congaudere virtutibus. Illi magni, nos parvi: sed benedixit Dominus pusillos cum magnis (Psal. CXIII, 13). Præcesserunt, præeminuerunt. Si eus scqui non valcmus actu, sequamur effectu: si non gloria, certe lætitia: si non meritis, votis: si non passione, compassione: si non excellentia, connexione. Non nobis parum videatur quod ejus corporis membra sumus, cujus et illi, quibus æquiparari non possumus. Quia si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita cum glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra ( I Cor. XII, 26). Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, ct infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit: ita ct imitali sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt, atquc ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam noe sumus. Miramur cos, miscrantur nos. Gratulamur eis, precantur pro nobis. IlIi corpora sua tanquam vestimenta straverunt, cum pullus Dominum portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut ramos de arboribus cædentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque decerpimus, quas in commune gandium proferamus (Matth. xxi, 7-9). Omnes tamen eidem Domino paremus, eumdem magistrum sequimur, cumdem principem comitamur, eidem capiti subjungii amur, ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur charitatem, eamdemque amplectimur unltatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
