Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 281
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 281.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II —2. Perpetuæ victoria de diabolo. Delectat autem piam mentem tale spectaculum con lucri. quale sibi bcata Perpetua de se ipsa revelatum esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Merito ille vetus ac veterator inimicus >ne ullas præteriret insidias, qui per feminam deceper. it virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per virum cam superare tentavit. Nec maritum snp posuit, ne illa quæ jam superna cogitationc habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis dcceptionis instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta patri moderatione respondit, ut nec præceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior (b) agebat inimicus. Qui undique superatus, cumdem patrem cjus virga perenti fecit; ut cujus verba contempserat, saltcm verbera condoleret. Ibi vero doluit illa senis parentis injuriam; et cui non præbuit assensum, servavit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non natnram; et ejus infidelitatem, non originem suani. Majore igitur gloria tam dilectum patrem male suadcntem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus enim Deum omnia cooperantur ir bonum (Rom. VIII, 28).