# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 281.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 281. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/281.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/281.3

CAPUT III. — 5. Felicitatis partus et martynum. Felicitas vero eUam in carcere prægnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea vece testala est. Non aberat Evæ pocna, sed aderat Mariæ gratia. Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat. Denique editus est partus, maturo mense maturus. Actum esi enim divinitus, ut non suo tempore onus uteri poncretur, ne suo tempore honor martyrii differretur. Actum est, influam, divinitus, ut indebilo die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus, verum ctiam ipsorum martyrum præmium defuissc videretur. Hoc cnim erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo Ute vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solemnitas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
