Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 282
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 282.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —4. Feminæ de hoste victrices. Quod autem attinet ad istas quarum sunt ista vocabula, sicut audivimus, cum carum passio legeretur, sicut memoriæ traditum novimus, istæ tantarum virtutum atque meritorum, non solum feminæ, verum etiam mulieres fuerunt. Quarum altera et mater, ut ad infirmitatem sexus impatientior adderctur affectus, ut in omnibus cas hostis attentans, tanquam non valentes dura et crudelia persecutionis onera sustinere, cessuras sibi continuo, et suas crederet mox futuras. Sed illae interioris hominis cautissimo et fortissimo robore omnes cjus obtuderunt insidias, impetusque fregerunt.