Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 282
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 282.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Joannes homo tantum, Christus Deus et homo, Hominem concepit Elisabeth, bominem Maria: Elisabeth mater Joannis, Maria mater Christi: sed Elisabeth solum hominem, Maria Dcum ct hominem. Mira res est, quomodo potuerit concipere creatura Creatorem. Quid est crgo intelligendum, fratres mei, nisi quia ipse sibi fecit carnem de sola matre, qui fecit primum hominem sinc pali e et matre? Primus ille noster casus fuit, quando femina per quam mortui sumus, in corde concepit vencna serpentis. Persuasit enim serpens peccatum, ct admissus cst male suadens. Si priinus noster casus fuit, cum femina concepit corde venena serpentis; nom mirandum quod s:. lus nostra facta est, cum femina concc; it in utero carnem Omnipotentis. Uterque ceciderat sexus, uterque fuerat reparandus. Per muliere m in interitum missi eramus, per. mulierem nobis reddita est sa! us.