# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 282.5.149-174

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 282.5.149 to 282.5.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/282.5.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/282.5.149

Quantumcumque se jactet humana superbia, de quavis excellentia sanctitatis, quis crit quod Joannes? Quisquis es qui te magnum putas, non eris quod Joannes. Nondum nalus crat, et jam nasciturum Dominum exsultans in utero prænuntiabat-Quid cxcellentius ista sanctitate? Imitare: audi quid dicat de Christo. Nos de plenitudine ejus accepimus. Lucerna in nocte fontem tibi ostendit, inJc et ipse bibit: Nos enim, inquit, de plenitudine cjus omnes accepimus. Nos omnes: ille fons, nos vasa: ille dies, nos lucernæ. Magna infirmitas hominum: per lucernam quæritur dies. G. Non Joannes solus, sed et Apostoli lucernæ. Candelabrum lucernæ, crux Christi. Sed et Apostoli, fra- Ires mei, lucernæ sunt diei. Nolite putare quia Joannes solus est lucerna, et Apostoli non sunt. A it illis Dominus: Vos estis lux mundi. Lt ne putarent quia talis lux crant, qualis dictus est lux, de quo dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; continuo docuit illos veram ipsam lucerne Cum dixiscet, Vos estis lux mundi; adjunxit, et ait, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Quod vos dixi lucem, lucernam vos dixi: nolite exsultare in superbia vestra, ne flammula exstinguatur. Non vos pono sub modio sed ut luceatis, in candelabro eritis. Quod est candelabrum lucernæ? Audite candelabrum: estote lucernæ, et habebitis candelabrum. Crux Christi est magnum candelabrum. Oui vult lucere, non erubescat de lignco candelabro. Audi, ut intelligas quin candelabrum crux Christi est. Nemo accendil lucernam, ei ponit eam sub modio, sed super candelabrum, at luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent: non sicut tu quæris glorificari, quæris exstingui: glorificent Patrem vostrum qui eat in cœlis (Matth.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
