Latin
282.5.80 to 282.5.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 282.5.80-112
Unproofread scanNot analysed yet
Da mihi pauperes desperates, conscios infirmitatis suæ; . non desperent. ,credent in eum qui venit propter omnes. Illi erigantur, illi premantur. Venturus ille. campum inveniat, non lapidem ubi pedem offendat: Ideo euim dicebat. ipse Joannes, Parate viam Domino; non mihi, scd Domino; a quo missus sum, non quod ego sum. Joannes nominis Christi superbam usurpationem cavet. Sed dicunt Judaei, Numquid tu es Christus? Iste si non esset varllis implenda, sed mons humilian das, invenerat occasionem decipiendi. Illi enim audire ab eo volebant quod crederent. Tantum enim mirabanturejus gratiam, ut quod diceret, sine dubio crederent Ecce invenerat occasioncm decipiendi generis humani: si diceret, Ego sum Christus, crederent illi. Si jactaret se per nomen alienum, perderet meritum proprium. Si jactaret se quasi Christus, nonne ipse sibi. responderet, Quid te extollis? Omnis caro fenum, et clavitas ejus ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Intellige quid manet in seiernutn: Verbum autem Domini manet in. æternum. Agnovit se: meriro Dominus lucernam eum dixit. DoMninus do Joanne hoc ait: lUe erat lucerna ardens et lucem, et vos voluistis exsultare ad horam ile lumine ejus (Joan. v, 35). Joannes autem evangelista quid de illo dicit? Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine; non erat ille lumen. Quis? Joannes Baptista. Quis hoc dicit? Joannes Evangelista: Non erat ille. lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Tu dicis, Non erat ille lumen: de quo dicit ipsum lumen, Ille erat lucerna ardens et lucens Sod novi, inquit, quale lumen dicam novi in cujus luminis comparatione non est lucerna lumen. Audi quid sequitur: Erat lumen verum qnod:illuminat omnem hominem venientem in hunc muudum (Joan. I, 6-9).