# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 283.2.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 283.2.1 to 283.2.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/283.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/283.2.1

CAPUT PRIMUM. — i. Gratia Dei praedicanda in festis martyrum. Voluptas et dolor, duo incitamenta ad peccandum. Fortitudinem sanctorum martyrum sic in eorum passione miremur, ut gratiam Domini prædicemus. Neque enim et illi in se ipsis laudari voluerunt, sed in illo cui dicitur, In Domino laudabitur anima mea. Hoc qui intelligunt, non superbiunt: cum tremore pctunt, cum gaudio accipiunt: perseverant, jam non amittunt. Quia enim non superbiunt, mites sunt. Et idco cum dixisset, In Domino laudabitur anima mea; addidit, Audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3) Quid caro infirma, quid vermis et putredo esset, nisi quod cantavimus verum esset, Deo subjicietur anima mea, quoniam ab ipso esl patientia mea (Psal. LXI, G)? Etenim ut mala omnia pro fide martyres tolerarent, virtus corum patientia nominatur. Duo sunt enim quæ in peccata homines aut illiciunt, aut impellunt; voluptas, aut dolor: voluptas illicit, dolor impellit. Contra voluptates, necessaria est continentia; contra dolores, patientia. Hoc enim modo suggeritur humanæ menti, ut peccet: aliquando dicitur, Fac, et hoc habebis; aliquando autem, Fac, ne hoc patiaris. Voluptatem præcedit promissio, dolorem comminatio. Ut ergo habeant homines voluptatem, vel non patiantur dolorem, peccant. Ideo Deus contra ista duo, quorum cst unum in blanda promissione, alterum in terribili comminatione, ct promittere dignatus est, et terrere; promittere regnum coelorum, terrere de suppliciis inferorum. CAPUT II. — Dulcis est voluptas, sed dulcior Deus. Malus est dotor temporalis, sed pcjor est ignis æternus. Habes quod ames pro mundi amoribus, imo pro immundis amoribus. Habes quod timeas, pro mundi terroribus. Patientia et continentia, dona Dei sunt. Cognitio graticc Dei et gratitudo. Sed parum est moncri, nisi impetres adjuvari. Praesens ergo psalmus quem cantavimus, docuit nos, a Den utique esse patientiam nostram contra dolores.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
