# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 283.2.64-96

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 283.2.64 to 283.2.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/283.2.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/283.2.64

Qui onim habet, dabitur ei; qui autem nou habet, et quod habet auferetur ab eo. Quomodo non habet, si hahct? Nun habens habet, qui uescit unde habeat. Tollitur enim a Deo res sua, et remanet illi iniquitas sua. Ergo nemo est continens, nisi Deus det. Habes mumiUS contra voluptates: Quoniam hoc ipsum, inquit, erat sapientiæ, scire cujus esset hoe donum: nemo est continens, nisi Deus det. Ilabcs munus contra doloros: Quoniam ab ipso est, inquit, patientia mea. Ergo sperate in eum, omne concilium plebis. In eum sperate, nolite vestris viribus fidere. Illi confitemini mala vestra, ab illo sperate bona vestra. Sine illius adjutorio nihil eritis, quantumcumque superbi fueritis. Ergo ut humiles esse valcatis, effundite coram illo corda vestra. Et ne in vobis male remaneatis, dicite quod sequitur, Deus adjutor noster eat (Psal. LXI, 9). CAPUT V. — 4. Vera et falsa patientia. Contra Donatistas. Hunc adjutorem, ut vinceret, beatus Martyr habuit,quem miramur,cujus solemnitatem bodie celebramus. Sine illo non vinceret. Et si dolores vinceret, diabolum non vinceret. Aliquando enim victi a diabolo, vincunt dolores; non habentes patientiom, sed duritiam. Ille crgo adjutor adfuit, ut donaret ei,.rain fidem, faceret ei bonam causam, ct pro bona causa donaret patientiam Tunc cnim est patientia, quando præcedit bona causa. Nou enim et ipsam fidem alius quam Deus donat. Breviter utrumque commendavit Apostolus, et causam pro qua patiamur, et patientiam qua mala perferamus, a Den nobis esse. Exhortans enim martyres ait: Quia vobis donatum est pro Christo. Ecce causa bona, quia pro Cliristo: non pro sacrilcgio contra Christum, pro hæresi ct schismaLe contra Christum. Christus enim ait: Qni mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Ergo, Vobis. inquit, donatum est pro Christo, non solum III credatis in.eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Philipp.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
