Latin
284.2.1 to 284.2.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 284.2.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
Martyres blanditiis carnalium parentum tentati. Mariani mater Maria in filii sui passione exsultat. Hinc ergo martyres nostri, hinc hiberunt: hinc ebriati nou agnoverunt suos. Quam multos enim martyres sanctos putamus propinquante passione, blanditiis suorum fuisse tentatos, conantium eos ad hujus vita: temporalem et vanam et fugitivam dulcedincm revocare? Sed illi qui de fonte, qui est apud Deum. sitientes biberant, et inebriati erant, Christum confitendo ructuabant; suos carnales ct vino erroris ebrios, male amantes, et suadendo a vita revocantes non attendebant, non agnoscebant. Non ex illis erat Mariani inater, non ex illis male suadentibus, carnaliter blandientibus, amando decipientibus: non erat ex illis sancti Mariani mater. Nomen non inane portabat, non frustra Maria vocabatur (a): mulier quidem illa, nun virgo, non intacta de Spiritu sancto, sed tamen pudica de marito, tale pignus pepcrerat, quod ad gloriosissimam passionem suis potius exhortaliunibns deducebat, quam iude suis malis blanditiis revocabat. O sancta et tu Maria, impar quidem merito, sed par voto! felix et tu! Pe perit ilia martyrum Principem, peperisti tu Principis martyrem: peperit illa lotium Judicem, peperisti tu Judicis testem. Felix partus, felicior affectus. Quando peperisti gemuisti, quando amisisti exsultasti. Quid est hoc, Quando pepcristi gemuisti, exsultasti quando amisisti? Non frustra, nisi quia non amisisti. Ubi dolor non erat, fides crat. Carnalem dolorem de corde fides spiritualis exclu erat. Videbas te filium non amittere, sed præmittero: totum quod gaudebas, sequi volebas. I. Fortitudo martyrum non ab ipsis, sed a Deo. Miramur ista, laudamus ista, amamus ista. beati martyres, unde vobis ista? Scio vobis corda humana: unde vobis ista divina? Ego dico, A Deo: quis est qui dicat, A vobis? -Quis est qui vos male laudando invideat vobis? Nescio quis dicit a vobis hæc esse?