# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 284.2.27-59

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 284.2.27 to 284.2.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/284.2.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/284.2.27

Respondete iili, In Domino laudabitur anima mea. Nescio quis dicit a vobis hæc esse? Respondete illi, si mites estis, respondete, In Domino laudabitur ani, Mna mea. Respondete et hoc in populo Dei, Audiant mites, et jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Nescio quis divita vobis hæc esse? Respondete illi, Non potest homo accipere quidquam, nisi datum ei fuerit desuper (Joan. III, 27). Nobis cnim et vobis ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere (ld. xv, 5). Sine me, inquit, nihil potestis facere: et vobis hoc dictum est; agnoscite verba pasturis, cavete adulationem decepturis: superbia ista, itnpia, iniqua, ingrata, scio quia displicet vobis. Martyres sancti, passi estis pro Cbristo; sed vobis profuit quod passi estis, non Christo. Quid vobis deesset, nisi vobis donatum esset? Hæc repellite ab auribus vestris inimici venena serpentis. Lingua illa est, quae dixit, Eritis sicut dii (Gen. III, 5). Præcipitavit hominem arbitrium liberum ingratum, arbitrium liberatum dicat nunc Domino, Patientia Israel, Domine (Jerem. I VII, 15). Quid, infidelis, superbis? laudas martyrum patientiam, quasi a se ipsis possent esse patientes? Apostolum potius audi Gentium doctorem, nou infldelium deceptorem. Certe in martyribus piticntiam pro Christo laudas, et eatu ipsis assignas? Audi potius Apostolum martyres alloquentem, ct corda humana sedantem. Audi, inquam, dicentem, Quia vobis donatum est pro Christo. Audi pietatem exhortantem, non adulationem fallentem: Vobis, inquit, donatum est. Donatum est, audi: Vobis donatum eat pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. i, 29). Vobis donatum eat: quid ad hanc sententiam addi potest? Vobis donatum eat: agnosce donatum, ne perdas usurpatum. Vobis, inquit, donatum est pro Christo: quid pro Christo, nisi pati? Sil uon suspiceris, au- Hi sequentia: non solum ut credatis in eum;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
