Latin
284.2.60 to 284.2.76
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 284.2.60-76
Unproofread scanNot analysed yet
quia ct hoc donatum est: sed non hoc solum donatum est; verum etiam ut patiamini pro eo, et hoc donatum esi. Convertat dorsum martyr ad infidelem et ingratum adulatorem: convertat faciem ad benignissimum largitorem, et ipsam passioncm suam imputet Deo, nou tanquam de suo hoc obtulerit Deo; sed potius dicat, In Domino laudabitur anima mea, audiant mites et jucundentur. Et cum ei dixeris, Quid est quod, In Domino laudabitur anima mca? In te ergo laudatur? Ille contra, Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea (Psal. LXI, 6). Quare ergo mea? Sinum aperui, et libenter accepi; ab ipso mea. Et ab ipso, ct mea; et quia ab ipso, ideo tutius mea. Mea est, sed a me mihi non est. Ut habeam donum meum, agnosco datorem Deum. Nani si non agnosco datorem Dcum, tollit Deus bonum suum, et remanet malum meum, per arbitrium meum.