Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 284
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 284.5
Unproofread scanNot analysed yet
Orationibus, martyrum se commendat Ecclesia. Martyrum plena victoria. Tentatio Domini triplex ad illecebras pertmens. Aliud tentationis genus in tormentis. Non ergo mirum est, fratres mci: scitis quo loco martyres recitentur? Non pro illis orat Ecclesia. Nam merito pro aliis defunctis dormientibus orat Ecclesia: pro martyribus non orat, sed eorum potius orationibus se commendut. Certaverunt enim adversus peccalum usquead sanguinem. Impleverunt,quod seriptuni eat, Gerta pro veritate usque ad mortem (Eccli. . IV, 33). Promissa inundi contempserunt: sed parum est; parum est enim lethum contemnere, parum esc aspera tolerare: ubi usque ad sanguinem certamen, Ibi gloriosissima et płena victoria. Nam prima Domino nostro principi martyrum tontamenta sunt blandimenta proposita: Dic lapidibus istisut panes fiant. Tibi dabo omnia regna ista. Videamus si suscipiunt te Angeli; quia scriptum est, Ne forte offendus ad lapidem pedem tuum. Ista læta mundi sunt: in pane, concupiscentia carnis; in promissione regnerum, ambitio sæculi; in curiositata tentationis, concupiscentia oculorum: hæc omnia de sæculo sunt; sed blandiuntur, non sEviunt. Attendite martyrum Ducemexemplorum certamina proponentem, et certantes misericorditeradjuvantem). Quare se permisit tentari, nisi tii doceret resistere tentatori? Promiuit mundas carnalem voluptatem:responde illi, 'Delectabilior cst Deus. Promitiit mundus honores et sublimitates sæculares responde illi, Altiusest oinnibus regnum Dei. Promittit mundus superfluas vel damnabiles curiositates; responde illi, Solanon errat veritas Dei. Cum ista triplici tentatione Dominus fuisset tentatus, quia in omnibus illecebris mundi. bujus tria sunt, aut voluptas, aut curiositas, aut superbia; quid ait Evangelista? Postquam perfecit diabolus omnem tentationem: omnem, sed ad lllecebras pertinentem. Restabat alia tentatio m 'asperis et duris, in sævis, in atrocibus atque immitibus; restabat alia tentatio. Hoc sciens EvangeliSta, quid peractum esset, quid restaret. ait: Postquam complevit diabolus omnem tentationem, recessit ab eo ad tempus (Matth. IV, iit, et Luc. iv, 1. 13). Discessit ab eo. id est. insidians serpens: venturus est rugiens teo; scd vincet cum, qui conculcalnt leonem et draconem (Psal. xc, 13). Revertetur: introibit in Judam, faciet magistri traditorem. Adducet: Judæos, Ron jam adulantes. ,sed sævicattes: vasa sua possidens clamabit linguis oinnium, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Ibi Christum victorem quid miramur? Deus omnipotens crat.