Latin
284.6.31 to 284.6.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 284.6.31-60
Unproofread scanNot analysed yet
xxvi, 33- 55). Dixeratin abundantia sua, Non movebor in æternum. Sed qui in voluntate sun prepsiiterat dccori cjus virtutem, avertit faciem suam, et factus est conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Avertit. inquit, Dominus, fuciem suam: ostendit Petro Petrum; sed postea respexit, et Petrum firmavit in petra. Imitemur ergo, fratres mei, quantum possumus, in Domino passio. nis exemplum. Implere poterinius, si ab illo posca mus adjumentum, non pravonicndo, sicut Petrus præsumens; sed sequendo et orando, sicut Petrus proficiens. Quando enim 'Petrus ter negavit, quid evangelista dicit, attendite: Et respexit eum Dominus, ei rEcordatus est Petrus (Luc. X XII, 61). Quid cst, respexit eum? Non cnim Dominus in facie corporali cun. tanquam commemorando respexit. Non sic cst: Evangelium legitc. Dominus in interioribus domus judicabatur, Petrus in atrio tentabatur. Ergo respexit eum Dominus, non corpore, sed majestate; non oculorum carnis intuitu, sed misericordia altissima. Ille quia averterat faciem suam, respexit eum, et factus cst libel'atus. Ergo præsumptor periisset, nisi Redemptor respexisset. Et ecce lacrymis suis ablutus, correptus et ereptus prædicat Petrus. Prædicat qui negaverat: credunt qui erraverant. Valet in phreneticis medicina illa sanguinis Domini. Bibunt credentes quod fuderunt sævientes. Sed mullum est ad ine, inquit, imitari Dominum. Ex gratia Domini imitare conservum, imitare Stephanum, imitare Marianum et Jacobum. Homines erant, consetvi erant; sicut tu nati, sed ab illo qui non sic natus est, coronati.