# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 285.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 285. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/285.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/285.2

Martyrem non facit pæna, sed causa. Latronis in cruce fides causam patientis mutavit. Tres cruces. Crux Christi, tribunal judicis. Illud ergo præcipue commonendi estis,quod assidue commoneri, et semper cogitare debctis, quod marlyrdm Dei non facit paena, sed causa. Justitia enim nostra, non cruciatibus, dcloctatur Deus: nec quæritur in omnipotentis voracisque judicio, quid quisque patiatur, sed quare patiatur. Ut enim cruce dominica nos signemus, non fecit hoc Domini poena, sed causa. Nam si pœna bocfecisset, hoc et latronum similis poena valuisset. Unus locus erat trium crucifixorum, in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12). Duos latrones hinc'atque indc posuerunt: sed causam similem non haliucrunt. Lateribus pendenlis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos facinora sua. illum Crucifixerunt nostra.Verumtamen etiam in uno ipsorum satis apparuit, quantum valeret, non ci ucialus pendentis, scd pietas confitentis. Acquisivit lati o in 'dolore, qtiod Petrus perdiderat in timore • scelns admisit, crucem ascendit; cansam mulavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qninon contempsit in Christo similitudinem pœnæ. Judæi contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. ConsOrtem. Crucrs DominUm agnovit, et regno cœlorum credendo vim fecit. Tune iii Christum lalro' Credidit, quando fides apostolica trepidavit.Merito audire merult, Hoddie mecum eris in paradiso. Hoc quidem sibi ipse non promiserat: magnæ quidem Se misericordiæ commendabat, sed et SUa merita cogitabat. Domine, inquit, memento mei, dum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, in pœnis sc futurum sperabat, et saltem in ejus adventu misericordiam in se fieri flagitabat. Proinde se latro, sua merita cogitans, differebat: sed Dominus latroni, quod desperaverat, offerebat; tanquam diceret, Tu petis ut meminerim tui, dum venero in regnum meum: Amen, Amen dieo' tibi, hodie mecum eris I in paradiso (Luc. 'xxur, 42, 43). 'Agnosce cui te commendas: quem credis verilurum, antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in inferna descensurus, habeo te Hodie iri paradiso; non alteri commendatum, scil mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea, de paradiso autem nunquam discedit divinitas mea. Ita factæ sunt tres cruces, tres causæ. Unus latronum Christo insultabat, alter sua mala confessus Christi se misericordiæ commendabat. Crux Christi in medio non fuit suppl icium, sed tribunal: de cnice quippe insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes. gaudete credentes: hoc faciet in claritate, quod fecit in humilitate. *

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
