# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 285.5.1-32

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 285.5.1 to 285.5.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/285.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/285.5.1

Munera gratiæ ex profundo Dei judicio dantur. 'Petrus præsumptor paulisper deseritur, ut sibi demonstretur. Præsumptores odit Deus. Munera divina de profundo Dei judicio veniunt: mirari cii possumus, investigare non possumus. Quis enim cognovit sensum Domini? et, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus (Rom. XI, 34, 33)! Sequens per omnia vestigia Christi Petrus conturbatur, et negat: respicitur, et plorat; fletus tergit quod timor infecerat. Non fuit illa Petri desertio, scd eruditio. Amare quippe Dominum interrogattis I in corde suo præsumpserat se pro eo etiam moriturum. Viribus suis hoc tribuerat i nisi paulisper a regente desereretur, non sibi demonstraretur. Ausus est dicere, Animam meam pro te ponam. Animam sriahi pro Christo præsumptor se positurum esse jactabat, pro quo nondum posuerat Liboratdr. Denique cum timore turbatur, sicut Dominus prædixerat, ter negat eum, pro quo se promiserat moriturum. Sicut scriptum est, Respexit illum Dominus. At iUe ahiare flevit (Lnc. XXII, 33, 61, 62). Amara et'at recordatio negationis, ut dulcis esset gratia redemptionis. Nisi desertus, ridn negaret; riisi 'respectus, non flerot. Odit Deus præsumptores dc viribus' suis, et tumorem istum in eis,quos diligit, tanquam mcdicussecal. Secando quidem infert dolorem: sed firmat postea sanitalcm. Ilaquc resurgens Dominus commendat Petro oves suas, illi negatori; sed negatori, quia præsumptori; postea pastori, quia amatori. Nam quare ter interrogat amantem, nisi ut compungat tcr nogantem? Proinde perfecit postea Petrus gralia Dei, qnod primo non potuit fiducia sui. Nam posteaquam illi oves, non Petri, scd suas commendavit, ut non pasceret silii, sed Domino, annuntiavit ei passionem futuram, quam primo perdiderat; quoniam præpropere festinabat. Cum senior, inquit, factus fueris, alter te singet, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte glorificuturus erat Dominum (Joan.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
