Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 285
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 285.6
Unproofread scanNot analysed yet
Extra Ecclesiam non oves Christi, sed lardi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc andit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu (Cunt. I, 7). Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis (1 Joan. II, 19). Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini lui (Matth. xxv, 21). Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulit'Tes, o catholica pulchra inter hæreses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim cgo te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes (Judæ 19). Non enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit (Gen. III, 25). Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: hon ego lc ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quarc enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent nov suum, sed Dci esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum cst, quia ego do. Non tc agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhærebas. Noluisti crgo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique fœdam tc invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Non ergo advertis quemadmodum dictum sil, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meus. Sed vide quid tibi adjunxerit, quid tibi ista predixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce hædos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed hædos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charilate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: idro exi tu. Ille oves meas, tu hædos tuos. Ille in tabernaculo pastoris,. tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo jactas pœnam tuam malam, quae non habes causam bonam?