Latin
287.2.1 to 287.2.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 287.2.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Natalis dies Christi tantum et Joannis ab Ecclesia celebratus. Prolixa narratio, sed compensatur labor auditoris dulcedine veritatis, I lustrem nativitatem beatissimi Joannis præconis ct præcursoris Christi, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Hinc attendat Charitas vestra, quam magni hominis nativitas facta sit. Nat talis dies carnis nulli Prophetarum, nulli Patriarcharum, nemini Apostolorum celebravit Ecclesia: solos duos Natales celebrat, hujus et Christi. Tempora ipsa quibus nati sunt ambo; magnum mysterium præfigurant. Joannes magnus erat homo, sed homo. Tam magnus aulcm erat homo, ut quidquid plus illo esset, Ocus esset. Qui post me venit, major me est (Matth. II, 1 I). Dixit hoc Joannes: Ippe major me eat. Si major te est, quid cat quod ipsum majorem te, audivimus dicentem, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Id. xi, 11)? Si nemo hominum est te major, quid cst ille qui te major est? Quis sit, vis audirc? In principio erat Verbum, et Verbum eral apud Deum, et Deus erat Verbum. Christus hic diem. habel natalem ut homo, non ut Dcus. Et quomodo Verbum Dci. Deus, por quod facta sunt omnia, quod malum est sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quomodo, inquam, Verbum pcr quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quæris quomodo? Audi ipsum Evangelium: Verbum curo fuctum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, i 4). Natalis Christi natalis est carnis, non Verbi: sed idco natalis est Verbi, quia Verbum curo factum est. Natum est Verbum, sed in carne natum cst, non in se. In sc autem eat quidem a Patre, sed diem natalem non hahet in tempore. CAPUT I! . —3. Mirabilis utraque nativitas, Christi et Joannis, licet tanta sit inter eos distantia.