# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.1

Celebritas nativitatis S. Joannis. Diei hodiernæfestivitas anniversario reditu memoriam renovat, natum esse Domini praecursorem ante mirabilem mirabiliter; cujus nativitatcm considerare nos et laudare maxime hodie convenit. Ad hoc enim et dies anniversarins huic miraculo dedicatus est, ut bcneficia Dei et excelsi magnalia non deleat oblivio de cordibus nostris. Joannes ergo præco Domini missus ante illum, sed factus por illum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Missus homo ante hominom Deum, agnoscens Dominum suum, annuntians' Greatorem suum; jam in terra præsentem mente discerneus, digito. ostendens. Ipsius cnim verba sunt ostendentis Dominum et testimonium perhibentis', Ecce Aguus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I; 5; 29). Merito ergo sterilis pep crit pra cenem, virgo judicem. In matre Joannis sterilitas accepit feeunditatem: in matrc Christi fecunditas non corrupit integritatenr. Si vestra patientia; et quietum studium, et attentum silentium præbeat mihi copiam; adjuvante Domino, dicere qnod donatiut dicam; erit procul dubio fructas attentionis vestræ, et opera' pretium studii nostri, ut aliqnid quod ad magnam sacramentum pertineat, in. sitient. auribus et cordibus vestris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
