# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 288.5.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 288.5.1 to 288.5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/288.5.1

Vocis ministerium minuitur, crescente profectu mentis ad Verbum. Ergo attendite jam quo pertineat, Illium oportet crescere, me autem minui. Attendite, si possim eloqui; si non dicam, insinuare, sed saltem cogitare sufficiam, quo modo, qua rationc, qua intentione, qua causa, secundum distinctionem quam locutus sum vocis et verbi, dixerit ipsa vox, ipse Joannes, Illum oportet crescere, me autem minui (Id. III, 50). magnum et mirabile sacramentum! Allendite personam vocis, in qua persona erant sacramenta omnium vocum, dicentem de persona Verbi, Illum oportet crescere, me autem minui. Quare? Attendite. Apostolus dicit, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod f x parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9.10). Quid est ptrfectum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc esi perfectum. Quid est perfectum? Dicat et apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse æqua- Ii, Deo (Philipp. n, 6), Hunc æqualem Deo Patri, hoc Verbum Dci apud Deum per quod facta suut onia, videbimus sicuti est, sed in fine. Nam nunc, quod evangelista Joannes dicit, « Dilectissimi, filii Dei sumus, ct nondutn apparuit quid erimus. Dilectissimi, icimus, quia cum apparuerit, similes ci crimus, quoniam vidcbimus cum sicuti est » (I Joan. m, 2). Hæc visio nobis promittitur, ad hanc. visionem crudjmur, aJ hanc visionem corda mundamus. Beati enim, in-- quit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Ostendit carnem suam, ostendit servis, sed formam servi; tanquam propriam voccm suam, inter inultas voces, quas præmisit, ipsam etiam carnem suarn ostendit. Pater quærebatur, quasi jam. ipse sicuti est videretur: qui aequalis Patri Filius, in forma servi servis loquebatur. Domine, ait illi Philippus, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
