# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 290.7.28-49

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 290.7.28 to 290.7.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/290.7.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/290.7.28

Date milii alium servum præter Joannem inter Patriarchas, inter Prophetas, inter Apostolos, cujus natalem diem cclebret Ecclesia Christi. Passionum diem servis plurimis celebramus: nativitatis diem nemini, nisi Joanni. Audistis quando Evangelium legebatur, qui ordo fuerit amborum nascentium, præcursoris et Dominatoris, et quod paulo aute dixi, præconis et Judicis, vocis et Verbi. Angelus Gabriel nuntiat Joannem, idem ipse angelus Gabriel nuntiat Dominum Jesum Christum. Præcedit me, sequitur ille: ille præcedit obsequendo, sequitur ille regendo 2. Sequitur enim nascendo, antecedit regendo: quia et ipsum Joannem creavit Christus, post quem creatus est Christus, et creator et creatus; crealor ante matrem, crcator matris, creatus in matre. Et quid dicam, creator ante matrem? Ante Abraham ego sum, ipse dixit, Evangelium loquitur (Joan. VIII, 58): audite, vel legite. Sed parum est, ante Abraham creater: ante Adam creator, ante caelum ct terram creator, ante omnes Angelos universamque creaturam spiritualem, Thronos, Dominationes, Principatus et Potestates, ante onmia creator. Quia in principio, non est factum Verbum, sed erat Verbuni, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia perripsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Si omnia, visibilia et invisibilia, cœlum et terra, ct virgo Maria: quia et virgo Maria de terra, et Christus factor terræ factus est de terra, quia veritas de terra orta eat (Psal. LXXXIV, 12). CAPUT III. — 3. Joannes ideo tantus homo, ut Christo se humilians, eum plus quam hominem esse ostendat. Breviter ergo commendo Charitati vestrae magnum sacramentum. Quoniam multi futuri erant, qui putarent Christum non esse nisi hominem, nihil esse amplius quam hominem: ideo magnus homo, quo major in hominibus non fuit, perhibuit ei testimonium Joannes, subditus, inclinatus, humiliatus. In quantum se humilem reddidisset, si solvere corriliam calceamenti ejus, dignum se esse dixisset?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
