Latin
290.7.78 to 290.7.111
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 290.7.78-111
Unproofread scanNot analysed yet
Nuntiatur Christus virgini Mariæ, et ipsa causam quaerit, et dicit angelo, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco. Et ille, Ptr quid cognoscam hoc? Ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis. Et illa, Quomodo fiet istud? Quoniam virum non cognosco. Illi dicitur, Tacebis, quia non credis: illi autem causa exponitur, silentium non imponitur. Quomodo fiet istud? Qnoniam virum non cognosco. Et angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Attissimi obumbrabit tibi. Ecce quomodo fiet quod quæris, ecce quomodo virum non cognoscis et par ies, ecce quomodo: quia Spiritus sanctus superveniet in tet et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Non timeas æstum libidinis, sub tantae umbraculo sanctitatis. Quare hoc? Si verba attendamus, aut ambo crediderunt, aut ambo dubitaverunt, Zacharias et Maria. Sed nos verba valemus audire: Deus potest et corda interrogare. CAPUT V. —5. Zacharias desperando interrogat, Maria inquirendo. Gratia Dei quam maxima in incarnatione Verbi. Intelligimus, charissimi, quoniam Zacharias quando ait, Per quid cognoscam hoe? ego enim sum senex, et uxor mea progressa in diebus suis, desperando dixit, non inquirendo: Maria vero quando e contra ait, Quomodo fiet istud? quoniam virum non cognosco, inquirendo dixit, non desperando. Duminterrogavit, non de promissione dubitavit. Overe graira plena! Sic est enim ab angelo salutata, Ave, gra. Cia plena. Quis hanc explicet gratiam? Quis huic gratiæ gratias agendo suffciat? Fit homo, et per liberum arbitrium perit homo,etinvenitur homo factus qui fecit, nc periret quem fecit. In principio Verbum Dctis apud Deum, pcr quod omnia t'aCta sunt, fit Caro: Verbumcaro factum est, et habitavit in nobis(Joan. I, 14). Curo fit Verbum, sed caro accedit ad Verbum, ton perit in carne Verbum. Ogratia! Ut hoc habercmus, quid digni eramus 1?