# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 291.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.1

Joannis nativitas ntirabilis propter Christum. Quem diem celebramus hodiernum vobis diei non opus est, quin omnes, cum Evangelium legeretur, andistis.:lodic accepimus sancium Joannem Domini præcursorean, sterilis lilium nuntiantem virginis filium, <ed tamen servum nuntiantem Dominum. Quiaenim vcnturus erat per virginem Deus homo, prabcessit eum de sterili mirabilis bomo: ut cum se indignum dicft, cujus calceamenti corrigiam solvat mirabilis homo, agnoscatur Deus hemo. Mirare 'Joannem, quantum potes: Christo proficit quod miraris. Proficit, inquam, Christo, non quia tu praestas aliquid Christo, sed Ht tuproficias in Christo. Mirare ergo Joannem, qnantum potes. Audisti qdod mireris. AnnUntiatur per angelum patri sacerdoti: vocem aufert angelus patri non credenti; remanet mutus,in ftlii nativitate exspectans linguam. Concepit sterilis, concepit et anus: gemina infecunditas, sterilitas et ætas. Dicitur abangelo qualis futurus sit: impletur in eo quod dicitur: et quod maxime mirandum est,implotur Spiritu sancio adhuc ex utero matris suæ. Deinde veniente Maria sancta, exsulent in utero; et quem non poterat vocibus, salutat motibus. Nascitur, dattpatri vocem; pater loquens dat filio nomen: mirantur omnes tantam gratiam (Luc.i). Quid enim aliudquam gratin? Ubi enim Joannes iste promeruit Deum? Ubi promeruit Deum, antequam csset qui promereretur? gratia gratis data!

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
