Latin
291.5.1 to 291.5.36
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 291.5.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
Angelus ad Zachariam eI ad Mariam missus. Oratio Zachariæ quomodo exaudita. Venit angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth uxorem ejus, matrem Joannis: venit, inquam, angelus Gabriel ad Zachariam, non ad Elisabeth. Quarc? Quia Joannes per Zachariam futurus crat in 'Elisabeth. Ergo angelus annuntians venturum Joannem nascendo, non vcnit ad exceptorium ventris, sed ad fontem seminis. Nuntiavit amborum futurum filium, scd patri nuntiavit. Venturus enim crat Joannes de connubio masculi et feminæ. Ecce ilcrum ipse Gabriel vcnit ad Mariam, non ad Joseph: nude crat caro iila cœptura, unde frat initium habitura, ad ipsam angelus venit. Patri autcm sacerdoti Zachariæ quomodo angelus futurum lilium prænuntiavit? Noli, inquit, timere. Zacharia, exaudita est oratio tua. Quid cnim, fratres mei, sacerdos ille ideo intraverat inSancta sanctorum, ut filios precarclur a Domino: Absit! Dicit aliquis: Unde hoc probas? non enim indicavit Zacharias quid rogaverit. Unum est quod breviter dico: Si petisset filium, erederet annuntiatum. Angelus dicit quod ei lilius nasceretur. ille non credit? certe hoc rogavcrat? Quis rogafsinc spe? ant quis non credit in spe? Si non speras, quare petis? si speras,quare non credis? Quid crgo? Exaudita est, inquit, oratio tua: nam ecce concipiet Elisabeth, et pariet tibi filium. Quare? Quia exaudita eat oratio tua. Si diceret Zacharias, Quare? hoc rogavi?' Utique angelus nec falleretur, nec falleret, quando dicebat? Exaudita est oratio tua: nam ecce paritnra est uxor tua. Scd quare hoc dictum est? Quia ille pro populo sacrificabat: sacerdos pro populo sa crificabat, populus Christum exspectabat; Joannes Christum annuntralrat. Maria inter mulieres benedicta. Angelus Vero idem ipse ad Mariam virginem: Ave, inquit, gratia plena.' Dominus lecum: jam lecum cst qui erit in tc. Benedicta tu inter mu/ieres.