# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 291.5.68-87

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 291.5.68 to 291.5.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.5.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.5.68

dicendo, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? quoniam non noverat hoc fici i, ut filii nascerentur nisi conjugatis ct coucumbentibus cum viris suis, quod ipsa proposuerat ignorare, dicendo, Quomodo fiet istud? modum qu.rsivit, non de Dei omnipotentia dubitavit. Quomodo fiet istud? Quis modus est quo fiet is-lud? Annuntia mihi filium, habes meum paratum animum, dic mihi modum. Potuit enim virgo sancta metuere, aut certe ignorare consilium Dei, quomodo eam vellet habere filium, quasi improbasset virginis votum. Quid cumin i diceret, Nube, conjungere viro? Non diceret Deus; accepit ennio votum virgiuis, quomodo Deus ł. Et hoc ab illa accepit, quod ipse donavit. Dic mihi ergo, nuntie Dei, Quomodo fiet istud? Vide angelum scientem, illam quxrentem, non diffidentem. Quia ergo vidit cam quærentem, non diffidentem, non se ncgavit instruentem. Audi quomodo: erit virginitas tua, tu tantum crede veritatem, serva virginitatem, accipe integritatem. Quoniam integra e fides tua, intacta crit ct integritas tua. Denique audi quomodo fiet istud: Spiritus sanclus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Tale umbraculum nescit libidinis æstum. Propterea, quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quia lide concil is, quia credendo, in utero, non concumbendo habebis: propterea quod nascetur de te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
