# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 291.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/291.6

Maria ex gratia mater Filii Dei. Quid es, quæ postea paritura es? Unde meruisti? unde hoc accepisti? unde fiet in te qui fecit te? Unde, inquam, tibi hoc tantum bonum? Virgo es, sancta ca, votum vovisti; sed multum quod meruisti, imo vcro multum quod accepisti. Nam unde hoc meruisti? Fit in te qui fecit te, fit in te per qucin facta es: imo vero per quem fai tum est cœlum et terra, per quem facta sunt omnia, lit in te Verbum Dei caro, accipicndo carnem, non amittendo divinitatem. Et Verbum jungitur carni, et Verbum copulatur carni; et hujus tanti conjugii thalamus, uterus tuus; cthujus, inquam, tanti conjugii, id est Verbi et carnis thalamus uterus tius: undc ipse sponsus procedit de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Invenit te virginem conceptus, dimittit virginem natus. Dat fecunditatem, non tollit integritatem. Unde tibi hoc? Proterve virginem videor interrogare, et quasi importune aures verecundas isia mea voce pulbarc. Sed video vii-ginem verecundantem, et Limen respondentem, meque admonentem: Quaeris a me unde mihi hoc? Verecundor tibi respondere bonum meum, angeli audi ipsius salutationein, ct in me agnosce tuam salutem. Crede cui credidi. Unde mihi hoc qucris? Angelus respondeat. Dic mihi, angelc, undc Mariæ hoc? Jam dixi, cum salutavi: Ave, gratia plena ( Luc. 1, 28).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
