Latin
292.4.1 to 292.4.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Joannis nativitas cur ceu bretur, non aliorum. Dici hodiernæ solemnitas solemnem desidcrat tanta exspectatione sermonem. Ergo, "djuvantc Domino, ministrabimus vobis quod dederit, recolentes et animo tenentes nostræ officium servitutis, ut loquamur, non tanquam magistri, sed tanquam ministri; nou discipulis, sed condiscipulis; quia nee servis, sed conservis. Magister autem unus est nobis, cujus schola in tem est, et cathedra in caelo: cujus præcursor Joannes est natus, cujus nativitatis dies hodiernus traditur, hodie celebratur. Hoc majorum traditione suscepimus, hoc ad posteros imitanda devotione transmitlimus. Joannis ergo non Evangelistae, sed Baptistae Natalem hodie celebramus. Qua prima re posita, occurrit quæstio non prætereunda, quare Natalem, quo est ortus ex utero Joannes, potius celebremus, quam cujuslibet apostoli vel martyris vel prophetae vei patriarchae? Si interrogemur, quid respondebimus? Quantum mihi videtur, quantum mearum virium mediocritati occurrit, hæc causa est: Discipuli Domini nati, et per aetatis accessum ad annos capaciores perducti, in discipulatum assumpti sunt; illorum postea fides Domino adhaesit, sed nullius illorum nativitas Domino militavit. Recordemur et Prophetas, recola. mus Patriarchas: nati sunt homines, aetatis accessu repleti Spiritu sancto prophetaverunt Cbristum; nati sunt, ut postea prophetarent. Joannis autem ipsa nativitas Dominum Christum prophetavit, quem conceptum ex utcro salutavit. CAPUT II. —2. Cur tantus homo Joannes, nec inter discipulos Domini, sed discipulos habens cum Domino. Donatistarum voces superbæ. Ista, ut potuimus, soluta quæstione, alteram aggrediamur, pro viribus quæ dedcrit Dominus. Occurrit enim alia quæstio aliquanto, ut mihi videtur, obstiusior, et ad perscrutandum laboriosior, in qua me multum adjuvabit vestra intentio, ct pro mea exiguitate ad Dominum deprecatio. Joannes iste lauta excellens gratia, ut quemadmodum dictum est, Dominum etiam ex utero salutaret, nondum loquendo, sed exsullando; cujus gratia in Deum jam tunc erat aperta, quando cjus caro in carne erat inclusa: hie ergo Joannes non invenitur inter discipulos Domini, sed invenitur potius discipulos habuisse cum Domino.