# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.116-140

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 292.4.116 to 292.4.140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.116

Illa si contra solem extolleretur, vento superbiae cito exstinguerctur. Hoc est ergo quod Dominus prævidit, quod baptismo suo Dominus docuit. Baptizari voluit tantus a lanlillo; ut breve explicem, salvator a salvando. Nam meminerat Joannes alicujus fortassis, quamvis tantus esse!, agritudinis su:c. Nam unde, Ego a te debeo baptizari? Certe Domini Baptismus sa lus: quia Domini est salus (Psal. III, 9). Nam vana salus hominum (Psal. ux, 13). Unde ergo, Ego a tedebeo baptizari, si non opus habebat curari?Mira autem in ipsa Domini humilitate medicina: ille baptizabat, et ille sanabat. Si enim Christus salvator omnium hominum, maxime fidelium (1 Tim. iv, 10): apostolica et vera sententia est, quia Christus salvator omnium hominum: nemo dicat, Non opus habeo salvatore. Qui hoc dicit, se medico non humiliat, sed in morbo suo perit. Si salvator omnium hominum, ergo et Joannis: neque enim Joannes non homo. Magnus quidem homo, sed tamen homo. Ille salvator omnium hominum: agnoscit itaque ille salvatorem suum. Neque enim Joannis non erat salvator Christus. Non hoc dicit ipse, qui humiliter confitetur, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et Dominus: Sine modo, impleatur omnis justitia (Matth. III. 14, i5). Quid cst, omnis justitia? Humilitate commendavit justitiam: justitiam nobis maxime humilitate magister ccelestis et verus Dominus commendavit. Quod enim baptizabatur, ad humilitatem pertinebat: et ideo quod ad humilitatem pertinebat facturus, dixit: Impleatur omnis justitia.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
