# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.57-85

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 292.4.57 to 292.4.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.57

Recolebat hoc homo iste magnus. sed ut parvo Christo minimns: noverat hoc, recolebat hoc, et tenebat; quia recipere quod ille perdiderat cogitabat. Ilomo ergo iste, ut dixi, magnus Joannes, cui Dominus testimonium tale perhihuit, quem sic veritas commendavit, ut diceret, In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista; potuit crediChrislus, imo jam ab eis qui ejus magnitudinis gratia fallebantur, credebatur Christus: et in illo crrorc morerentur, nisi ab illo confitente corrigerentur. Respondit ergo ita putantibus, et ait: Non sum ego Christus (Joan. I, 20). Tanquam diceret: Certe in honorem meum ita fallimini; et certe mihi hoc putando magnam additis laudem: sed ego me debeo agnoscere, ut vobis erranlibus iUe possit ignoscere. Si enim quod non erat fallaciter putaretur, ab illo qui erat veraciter amputaretur. CAPUT III. — 5. Christus ut humilitatis viam doceret, baptizatus et incarnatus. Præmissus est ergo Joannes, ut Dominum humilem baptizarct. Baptizari enim Dominus propter humilitatem voluit, non propter iniquitatem. Dominus Christus quare est baptizatus? Dominus Christus Dei Filius unigenitus, quare est baptizatus? Inveni quare est natus, et ibi invenies quare sit baptizatus. Ibi quippe invenies humilitatis viam, quam pcde superbo non carpis: quam nisi humili pede calcaveris, ad celsitudinem, quo perducit, pervenire non poicris. Baptizatus est propter te, qui descendit propter te. Vide quantus factus sit tantillus: Quicum in forma Dei esset, noM rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Non enim erat rapina, sed crat natura æqualitas Filii cum Patre. Joannes si se Christum putari vellet, illi rapina esset. Non ergo rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Erat enim, et sine rapina erat, coaeternus ab æterno natus erat. Tamen semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7); hoc est, formam bominis accipiens. Qui cnm informa Dei esset, non formam Dei accepisset: ergo cum in forma Dii esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
