# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.4.86-115

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 292.4.86 to 292.4.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/292.4.86

Sic accepit quod non erat, ut non perderet quod erat. Manens Deus, hominem assumpsit. Formam servi accepit, et factus est Deus homo, a quo Deo fa; tus est homo. CAPUT IV.— Vide ergo, quæ majestas, qua; potestas, quae sublimitas, quai cum Patre æqualitas venit propter nos ad indumentum formae servilis: et intellige illam a magistro tanto humilitatis viam; quoniam plus est quod voluit homo fieri, quam quod voluit ab homine baptizari. Baptizari cur a Joanne voluit. Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, servus Dominum, vox Verbum. Mementote cnim, Ego sum vox clamantis in eremo: ct mementote quia Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis (Joan. i, 23, 14). Baptizat ergo, inquam, Joannes Christum, scImus Dominum, vox Verbum, creatura Creatorem, lucerna solem; sed solem, qui fecit hunc solem; solem de quo dictum est, Ortus est mihi sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus (Malach. iv, 2). De quo impii sero pœnitentes in line in judicio Dei dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omni' tanquam umbra: et cum umbris qui seculi sunt umbras. Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. v, G-8). Illis non cst orlus Christus, a quibus non ost agnitus Christus. Sol ille justitiæ, sine nube, sinc nocte; ipse non oritur malis, non oritur impiis, non oritur infidelibus. Nam solem istum de coelo cur-. poreum quotidie facit oriri super bonos et malos (Matth. v, 45). Baptizavit ergo, ut dixi, creatura Creatorem, lucerna solem: et non se extulit baptizator, sed subdidit baptizando (a). Nam venienti ad se dixit: Tu venis ad me baptizari? Ego a te debeo baptizari. Magna confessio, ct sccura lucernæ in humilitate professio.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
