Latin
292.8.36 to 292.8.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 292.8.36-63
Unproofread scanNot analysed yet
III, 20). Jam dixit, Non sum dignus corrigiam calceementi solvere: sed non in boc se discipulum demonstravit. Qui de cœlo, inquit, venit, supcr omnes est (Joan. in, 51): uos autem omnes de plenitudine ejus accepimus (Id. 1, 16). Ergo et ipse inter discipulos erat, qui cum Christo discipulos colligebat. Audi apertius fatentem se discipulum: Qui habet sponsam, sponsus est; amiere antem sponsi stat, et audit eum (Id. III, 29). Ei iJ. u stat, quia audit eum. Stat et audit; quia si non audia. ,cadit. Merito iUe, Auditui meo dabis, inquit, exsultationem et lætitiam. Quid est, auditui meo? Audire illum, non audiri velle pro illo. Et ut novenmus quia in eo quod audit eum, humilitatem commendat: cum dixisset, Auditui meo dabis exsultationem et lætitiam; continuo subjunxit, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Stat ergo et audit eum. Exsultabunt ossa humiliata, quia franguntur elata. Nullus ergo sibi servus potestatem Domini assumat. Gaudeat se esse in familia, et si est praepositus, proferat in tempore conservis cibaria (Matth. inv, 45); sed inde et ipse vivat, non ut de ipso illi vivant. Nam quid est proferre in tempore cibaria, nisi proferre Christum, laudare Christum, commendare Christum, prædicare Christum? hoc est, proferre in tempore cibaria. Nam ut esset ipse Christus cibaria jumentorum suorum, natus in praesepi positus est.