# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.5.111-142

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 293.5.111 to 293.5.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.5.111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.5.111

unde insidiarentur, non unde liberarentur. Denique qui corda eorum vidit, attendite quid respondit confusurus eos de lucerna. Interrogo, inquit, etiam vos unum sermonem: Dicite mihi, Baptisma Joannis unde est? de cælo, an ex hominibus? Illi continuo repercussi, et quamvis tenuiter radiante die, ad palpandum compulsi, quoniam claritatem illam speculari non poterant, ad sui cordis tenebras confugerunt, et ibi secum turbari coeperunt, offendentes et ruentes. Si dixerimus, iuquiunt: hoc apud se ipsos, ubi cogitabant, sed quo ille cernebat: Si dixerimus, inquiunt, De cælo est; dicet nobis, Quare ergo non credidistis ei? Ipse enim testimonium perhibuerat Christo Domino. Si autem dixerimus, Ab hominibus; lapidant noa populi: quia propheta magnus Joannes habebatur. Et dixerunt, Nescimus. Nescitis: in tenebris estis, lumen ami!titis. Quanto enim melius, si forte tenebras in corde humano versantur, lumen admittere, non amittere. Ubi dixerunt, Nescimus: ait Dominus, Nec ego dico vobis in qua potestate ista facio (Matth. xxi, 23-27). Scio enim quo corde dixeritis, Nescimus, non volentes doceri, sed timentes confiteri. Christus Deus latens in carne. Haec divina dispensatio; quantum homo perscrutari potest, melior melius, inferior inferius; hæc divina dispensatio magnum nobis insinuat sacramentum. Venturus enim erat Christus in carne, non quicumque, nen angelos, non legatus; sed ipse veniens salvos faciet eos(I sai. XXXV, 4). Non erat quicumque venturus: et tamen quomodo erat venturus? In carne mortali nasciturus, infans parvulus futurus, in prasepi ponendus, cunisinvolvendus, lacte nutriendus, per ætates augendus, postremo etiam morte perimendus. Hæc ergo omnia humilitatis indicia et nimias humilitatis est forma. Cujus haec humilitas? Excelsi. Quam excelsi? Noli quærere in terra, transcende et sidera. Cum ad coelestes excrcitus Angelorum vcneris, audies ab eis, Transi et nos. Cum veneris ad Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, audies, Transi et nos;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
