Latin
293.5.143 to 293.5.175
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.5.143-175
Unproofread scanNot analysed yet
et nos facti sumus: Omnia per ipsum facta sunt. Universam transcende creaturam; quidquid conditum est, quid quid institutum, quidquid mutabile, sive corporeum, sive incorporeum, cuncta transcende. Videndo nondum potes, credendo transcende: perveni ad Creatorem, et interim fide antecedente te, quae perducit te, perveni ad Creatorem. Ibi vide, In principio erat Verbum. Non enim aliquando factum est: sed in principio erat. Non quomodo creatura, de qua dicitur, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Hoc quod in principio erat, non est quando non erat. Hoc ergo quod in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et ipsum Verbum Deus erat: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: et in quo est vita quod factum est (Joan. I, 1-4), vcnit ad nos. Ad quos? ad dignos? Absit: sed ad indignos. Eteniin Christus pro impii, mortuus est (Rom. v, 6), et indignis, sed dignus. Nus eniw indigni quorummisereretnr; sed dignus ille qui misereretur, cui diceretur, Propter misericordiam tuam, Domine, libera nos. Non propter præcedentia nostra merita, sed propter misericordiam luam, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal. LXXVIII, 9), non propter meritum nostrum. Nam nou propter meritum peccatorum, sed propter nomen tuum. NaM ineritum peccatorum, non utique præmium, Med supplicium. Ergo propter nomen tuum. Ecce ad quos venit, tcce quantus venit. Ad nos ille quomodo venit? Verbum plane caro factum est, ut inhabitaret in nobis (Joan. i, 14). Si enim in sua viniiale tantummodo veniret, quis eum ferret? quis cum caperet? quis susciperet? Sed suscepit quod nos eramus, ne remaperemus quod eramus: scd quod nos eramus natura, non culpa. Quia euim ad homines humo, non tamen quia ad peccatores peccator.