Latin
293.5.26 to 293.5.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.5.26-50
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo nascitur Joanne:, dum jam lui minuitur, et nox incipit crescere nascitur Christus, dum nox accipit detrimentum v et dies augmentum. Et tanquam hoc signum nativitatis amborum Joannes ipse respiciens, dicit: Illum oportet cresceret me autem minui (Joan. III, 30). Proposuimus inquirenda, et discutienda praediximus: scd hoc praelocutus sum, et si omnibus tanti mysterii sinibus perscrutandis non sufficimus, vel facultate, vel tempore; melius vos docebit qui loquitur in vobis, eliam absentibus nobis, quem pie cogitatis, quem corde suscepistis, cujus templa facti estis. i. Joannes quidam limes veteris et novi Testamenti. Ideo et de senibus nascitur, et in utero exsultat. Zuchariae os prius clausum, et post apertum. Videtur ergo Joannes interjectus quidam limes Testamentorum duorum, veteris et novi. Nam eum esse, ut dixi, quodam modo limitem Dominus ipse testatur dicens: Lex et Prophetas usquead Joannem Baptistam (Luc. xvi, f 6). Sustinet ergo personam vetustatis, et præconium novitatis. Propter personam vetustatis, de senibus nascitur: propter personam novitatis, in visceribus matris propheta declaratur. Nonduin enim natus ad sanctæ Mariae adventum, exsultavit in utero matris. Jam ibi designatus erat, designatus antequam natus: citjus praecursor esset ostenditur, antequam ab eo videretur. Divina sunt hæc, et mensuram humanæ fragilitatis excedunt. Postremo nascitur, accipit Bomen, lingua solvitur patris (Luc. 1). Refer quod factum est ad significantem imaginem rerum: tautum quod factum est ne non factum putes, quoniam qnid significaret forsitan dices. Hoc quod factum est, refer ad significationem rerum, et vide magnam mysterium. Zacharias tacet, et amittit vocem, donec Joannes nasceretur praecursor Domini, et aperiret vocem. Quid est silentium Zachariae, nisi prophetia latens, ct ante praedicationem Christi quodam modo occulta et clausa? Aperitur illius adventu, clara fit venturo eo qui prophetabatur. Hoc est apertio vocis Zachariæ in nativitate Joannis, quod est discissio veli in crure Christi Joannes si se ipsum nuutiaret, Zacharie os non aperiret.