# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.5.51-76

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 293.5.51 to 293.5.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.5.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.5.51

Solvitur lingua, quia nascitur vox: nam Joanni jam prænuntianti Dominum dictum est, Tu quis es? Et respondit, Ego sum vox clamantis in eremo (Joan. I, 22, 23). Vox Joannes, Verbum Christus. Vox Verbum putata. Vox Joannes, Dominus autem iit principio erat Verbum (Ibid., 1). Joannes vox ad tempus, Christus Verbum in principio æternum. Tolle verbum, quid est vox? Ubi nullus est intellectus, inanis est strepitus. Vox sine verbo atirem pulsat, cor non ædificat. Verumtamen in ipso corde nostro aedificando advertamus ordinem rerum. Si cogito quid dicam, jam ver, bum est in corde ineo: sed loqui ad te volens, quæro quemadmodum sit etiam in corde tuo, quod jam est in meo. Hoc quærens quomodo ad te perveniat, et in curdc tuo insideat verbum quod jam est in corde meo, assumo vocem, et assumpta voce loquor libi: sonus vocis ducit ad te intellectum verbi: et cum ad te duxit sonus vocis intellectum verbi, sonus quidem ipse pertransit; verbum autem quod ad te sonus perduxit, jam est in corde tuo, nec recessit a meo. Sonus ergo, transacto verbo ad te, nonne tibi videtur dicere sonus ipse, Illum oportet crescere, me autem minui? Sonus vocis strepuit in ministerium, et abiit, quasi dicens, Hoc gaudium meum completum eat (Joan. III, 30, 29). Verbum teneamus, verbum medullitus conceptum non amittamus, Vis videre vocem transeuntem, etVerbi divinitatem manenlem? Baptismus Joannis modo ubi cst? Ministravit, et abiit. Christi nunc Baptismus frequentatur. Omnes in Christum credimus, salutem in Christo speramus: hoc sonuit vox. Nam quia discernere difficile eat a voce verbum, et ipse Joannes putatus est Christus. Vox verbum putata est: sed agnovit se vox, ne offenderet verbum. Non sum,inquit, Christus, nec Elias, nec propheta. Responsuin est, Tu ergo quis ea?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
