Latin
293.5.77 to 293.5.110
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.5.77-110
Unproofread scanNot analysed yet
Ego sum, inquit, vox clamantis in eremo, Parate viam Domino (Id. I, 20-23). Vox clamantis in eremo, vox rumpentis silentium. Parate viam Domino, tanquam diceret, Ego ideo sono, ut mum in cor introducam: sed quo introducam non dignatur venire, nisi viam præparetis. Quid est, Viam parate; nisi, congrue supplicate? Quid est, Viam parate; nisi, humiliter cogitate? Ab ipso accipite humilitatis exemplum. Putatur Christus, dicit se non esse quod putatur, nec ad suum fastum I errorem assumit alienum. Si diceret, Ego sum Christus; quam facillime crederetur, qui antequam diceret, credebatur? Non dixit: agnovit se, distinxit se, humiliavit se. Vidit ubi haberet salutem: lucernam se intellexit, et ne exstingueretur vento superbias timuit. -I. Cur tantæ gratiæ homo missus, qui perhiberet testimonium Christo. H. cc enim dispositio placuit Deo, ut tantæ gratiæ homo testimonium perhiberet Christo, qui posset putari Christis. Denique in natis mulierum, sicut dixit ipse Christus, nemo exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. x I, 11). Si hoc homine nullus erat major homo, qui major est illo, plus est qnam homo. Magnum testimonium Christi de se ipse, sed lippientibus et infirmis oculis parum de se testificalur dies I. Infirmi oculi diem expavescunt, lucernam ferunt. Ideo præmisit lucernam dies venturus. Sed in corda fidelium lucernam præmisit, ad confundenda corda infidclium. Paravi, inquit, lucernam Christo meo: Deus Pater in- prophetia loquens, Paravi lucernam Christo meo: Joannem Salvatori praeconem, judici praecursorem venturo, futuro amicum sponso. Paravi, inquit, lucernam Christo meo. Quare parasti? Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea (Psal. CXXXI, 17, 18). Quomodo per hanc lucernam inimici ejus induti sunt «onfusione? Evangelium perscrutemur. Calumniantes Judæi Domino dixerunt, In qua potestute ista facis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Causam quærebant, non fidem;