# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.6

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 293. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.6

Deo in carne latenti necessarium fuit testimonium hominis, quo non esset alius major. Joannes discipulos sicut Christus habens, fit Christi testis credibilior. Quis ergo testimonium huic perhibeat dici latenti in quadam nube carnis? Da lucernam, testetur diem: sed hanc lucernam auge, ut quisquis plus illa fuerit, dies sit: In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI t 1 1).0 ineffabilis dispensatio! Ego, fratres, cum hæc cogito, multum miror quod dicit Joannes de Christo, teste Evangelio: Non sum dignus, inquit, corrigiam calceamenli ejus solvere (Joan. I, 27). Quid humilius diri potest? Quid excelsius Christo? quid humilius crucifixo? « Qui habet spunsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi » (Joan. III, 29), non propter suam. « Nos, > inquit, « de plenitudine ejus omnes accepimus > (Id. I, 46). Quanta dicit de Christo, quam præclara! quam excelsa! quam digna! si tamen de illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter discipulos Domini, non eum seculus est, ut Petrus, ut Andreas, ut Joqpnes, ut cæteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et constituto hic licet Doniino cuin discipulis suis, habebat discipulos et Joannes. Dicebantur discipuli Joannis. Diccbalur ipsi Domino, Quare Joannis discipuli jejunant, discipuli autem tui non jejunant (Marc. n, 18)? Hoc erat procul dubio necessamMM præcursori (ideli *, ab eo Christum prædicari qui posset aemulus credi. Habebat discipulos Joannes, habebat et Chrislus: quasi extra docebat, sed testis inhaerebat. Ideo in natis mulierum nemo exsurrexit majorJoanne Baptista. Fuerunt Prophetæ, habuerunt discipulos, sed non praisente Christo. Fuerunt postea magni Apostoli, sed quia discipuli Christi, non quia discipulos potuerunt habere cum Christo. Habet ille discipulos, congregat, baptizat: quil putamus i foris, an intus? Imo vero reipsa intus, ut tanquam homo a Deo liberaretur; specie quasi foris, ui testis crederetur. Intende hoc ipsum: perhibebant Domino testimonium, verbi gratia, Petrus, Andreas, Joannes et caieri; cum diceretur eis, Laudalis quem sequimini, prædicatis cui adhacretis. Veniat lucerna confundens inimicos, colligat discipulos. Habet Chr.slus, habet et Joannes. Baptizat Christus, baptizat <t Joannes; et venitur ad Joannem, et dicitur ei, Ille cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnes reniunt ad eum: ut quasi æmulus invidiæ de Christo aliquid mali loqueretur. Sed ibi lucerna ardet tutius, ibi splendet darius, ibi vegetatur, quanto distinctius, tanto securius. Jam, inquit, dixi vobis, quia ego non sum Chritus. Qui habel sponsam, sponsus est: qui de cælo venit, super omnes est (Joan. III, 26-31). Tunc illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici confundebantur, quando quodam inodo compellebatur prædicare, qui credi poterat invidcre. Cogitur enim Dominum servus agnoscere, cogitur creatura Creatori testimonium perhibere: nec cogitur, sed iibenter facit. Amicus est enim, non invidus: nec sibi, sed sponso zclat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
