# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.8

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 293. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/293.8

Mediatoris gratia omnibus, ut Deo reconcilientur, necessaria. Hac medietate reconciliatur Deo omnis generis humani massa ab illo per Adam alienata. Per AdAm enim peccatum intravit in mundum, et per peccatum mort; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Quis hinc erueretur? quis ab hac massa irae ad misericordiam distingueretur? Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? NoM ergo nos discernunt merita, sed gratia. Nam si merita, debitum est: si debitum est, gratis non est: si gratis non est, gratia non est. Hoc ipse Apostolus dixit: Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. xi, 6). Per unum salvamur, majores, minores, senes, juvenes, parvuli, infantes; per unum salvamur. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Per unum hominem mors, et per unum resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur ( I Cor. xv, 21, 22).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
