Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 293
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 293.9
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes in Adam et omnes in Christo. Hic aliquis occurrit, et dicit mihi: Quomodo omnes? Qui ergo in gehennam mittendi sunt, qui cum diabolo damnabuntur, qui æternis ignibus torquebuntur? Quomodo omnes et omnes? Quia nemo ad mortem nisi per Adam, nemo ad vitam nisi per Christum. Si esset alius per quem veniremus ad mortem, non omnes in Adana morerentur. Si esset alius per quem veniremus ad vitam, non omnes in Christo vivificarentur.