# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 295.3.140-169

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 295.3.140 to 295.3.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/295.3.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/295.3.140

Nisi cogitoveris temetipsam: sponsus dicit, interroganti respondet, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. verax inter hæreses, nisi cognoveris temetipsam: quia de te prædicta sunt tanta, ( In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, i8): Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum (Psal. XLIX, 1): Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, ct possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, 8): In omnem terram cxiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum » ( Psal. XVIII, 5): de te testimonia ista prædicta sunt. Nisi ergo cognoveris temetipsam, exi tu. Ego enim te non ejicio, ut dicant de te qui remanserint, Ex nobis exierunt. Exi tu in vestigiis gregum: non gregis, de quo dictum est, Erit unus grex et unus Pastor (Joan. x, 16). Exi tu in vestigiis gregum, et pasce hædos tuos (Cant. I, 6, 7): non sicut Petrus, oves meas. Pro his commendatis sibi ovibus Petrus meruit martyrio coronari, quod hodierna solemnitate per orbem meruit celebrari. CAPUT VI. — 6. Paulus ex persecutore prædicator Christi. Veniat et de Saulo Paulus, de lupo agnus; prius inimicus, postea apostolus; prius persecutor, postea prædicator. Veniat, accipiat litteras a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit Christianos, vinctos adducat ad pœnas. Accipiat, accipiat, proficiscatur, pergat, anhelet caedem, sitiat sanguinem: qui habitat in coelis, irridebit eum (Psal. II, 4). Ibat enim, sicut scriptum est, spirans cædem, et propinquabat Damascum. Tunc Dominus de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ego sum hic, ego suin ibi: hic caput, ibi corpus. Non ergo miremur, fratres, ad corpus Christi pertinemus. Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Te laedis: nam Ecclesia mea persecutionibus crescit. Al ille pavens et tremens: Domine, quis ca tu?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
