# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 296.2.157-189

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 296.2.157 to 296.2.189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.157

Christianus? Ergo tu libi responde, si cbristianus cs: Quando voluit Deus. Sed quid dico pagano? insultat mihi. Quid tibi dicit? nude tibi insultat? Ecce quando faciebamus sacrificia diis nostris, stabat Roma, florebat Roma; modo quia superavit ct abundavit sacrificium Dei vestri, ct inhibita sunt et prohibita sacrificia deorum nostrorum, ecce quid patitur Roma. Breviter responde interim, at illo careamus; cæterum tihi alia meditatio est. Non enim vocatus es ad amplectendam terram, sed ad comparandum cœlum; non vocatus es ad felicitatem terrenam, sed ad cœlestem; non ad temporales successus et prosperitatem volaticam et transitoriam, sed ad æternam cum Angelis vitam. Tamen huic amatori carnalis felicitatis, ct murmuratori adversus Deum v!vum et verum, volenti servire dæmoniis et lignis ct lapidibus, cito responde. Sicut habet historia eorum, incendium hoc Romanæ urbis tertium est. Sicut habet historia corum, sicut habent litterae ipsorum, incendium Romanæ urbis, quod modo contigit, tertium esi. Quæ modo semel arsit, inter sacrificia Christianorum, jam bis arserat inter sacrificia Paganorum. Semet a Gallis sic incensa cst, ut lus cotlis Capitolinus remaneret. Postea a Nerone, nescio utrum dicam sæviente an fluente, secundo igne Roma flagravit. Jussit Nero imperator ipsius Romæ, servus idolorum, interfector Apostolorum, jussit, et incensa est Roma. Quare putatis? qua causa? Homo clatus, superbus et fluidus, delectatus est Romano incendio. Videre, inquit, volo quomodo Troja arserit. Arsit ergo sic semel, bis.tcrlio. Modo te quid delectat contra Dcum stridere, pro ea qua' consuevit ardere (a)? CAPUT VII. — 8. Christianorum est pati mala temporalia, et sperare bona sempiterna. Tributationes prædictæ a Christo. Sed in ea, inquiunt, passi sunt tanta mala tam mulli Christiani. Excidit tibi quia Christianorum est pati mala temporalia, et bona sperare sempiterna? Tn quisquis paganus es, habes quod plangas;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
