Latin
296.2.227 to 296.2.261
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 296.2.227-261
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero quid? Servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 47). El utinam multa vapulct, non semel damnetur. Quid recusas vapulare multa, o serve sciens voluntatem domini tui, et facicns digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas Domini lui): Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi nequee œrugo, neque comestura exterminat, ubi fures non effodiunt, nee furantur (Matth. VI, 20). Tu in terra thesaurizas: ille in coelo jubci, dicens tibi, Mihi da, iLi habeto thesaurum, ubi ego sum custos. Mitte ante tc: quid servas in terra? Quod cu todit Christus, non tollit Gothus. Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, condis in terra. Sed cognovisti voluntatem Domini tui: sursum condere voluit. Et tu: Ego in terra condo. Paratus ergo csto vapulare multa. Ecce scis voluntatem Domini tui volentis te servare in cœlo, et tu servas in terra: facis digna plagis. Et quando vapulas, blasphemas. Blasphemas, murmuras; dicis quod tibi facit Dominus tuus, fieri non debuit. Quod facis tu servus malus, hoc fieri debuit? CAPUT IX. —10. Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas magna ira Dei. Sal' cm ilium locum. tene, no'i murmurare, noli blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (llebr. XII 6). Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis: ut In Quas, ille mentiatur. Debuit crgo Apostolorum Memoria per quam tibi præparatur caelum, servare libi in terra theatra insanorum? Plane verum est; ideo mortuus est Petrus, et Romæ positus, ut lapides de theatro nou caderent? Excutit Deus delicias puerorum de manibns indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura.