# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 296.2.227-261

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 296.2.227 to 296.2.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.227

Nunc vero quid? Servus autem sciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 47). El utinam multa vapulct, non semel damnetur. Quid recusas vapulare multa, o serve sciens voluntatem domini tui, et facicns digna plagis? Dicitur tibi (ecce una voluntas Domini lui): Thesaurizate vobis thesauros in cœlo, ubi nequee œrugo, neque comestura exterminat, ubi fures non effodiunt, nee furantur (Matth. VI, 20). Tu in terra thesaurizas: ille in coelo jubci, dicens tibi, Mihi da, iLi habeto thesaurum, ubi ego sum custos. Mitte ante tc: quid servas in terra? Quod cu todit Christus, non tollit Gothus. Tu contra, prudentior scilicet et sapientior Domino tuo, condis in terra. Sed cognovisti voluntatem Domini tui: sursum condere voluit. Et tu: Ego in terra condo. Paratus ergo csto vapulare multa. Ecce scis voluntatem Domini tui volentis te servare in cœlo, et tu servas in terra: facis digna plagis. Et quando vapulas, blasphemas. Blasphemas, murmuras; dicis quod tibi facit Dominus tuus, fieri non debuit. Quod facis tu servus malus, hoc fieri debuit? CAPUT IX. — 10. Contra Deum in adversis non murmurandum. Impiorum felicitas magna ira Dei. Sal' cm ilium locum. tene, no'i murmurare, noli blasphemare. Lauda magis Dominum tuum, quia corripit te: lauda quia emendat te, ut consoletur te. Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit (llebr. XII 6). Tu delicatus filius dominicus, et recipi vis, et flagellari non vis: ut In Quas, ille mentiatur. Debuit crgo Apostolorum Memoria per quam tibi præparatur caelum, servare libi in terra theatra insanorum? Plane verum est; ideo mortuus est Petrus, et Romæ positus, ut lapides de theatro nou caderent? Excutit Deus delicias puerorum de manibns indisciplinatorum. Fratres, peccata minuamus et murmura.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
