# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 296.2.299-327

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 296.2.299 to 296.2.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.299

Totum hoc: Pasce oves meas ( Joan. xxi, 17). Quid præstas Deo, ut sit major, ut sit melior, ut sit ditior, ut sit honoratior? Qualiscumque tu eris, ille hoc crit quod erat. Ergo attende juxta tc, ne forte proximo prastare debeas, quod perveniat ad Deum. Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Si ergo esurienti juberis panem frangere, tu pulsanti debes ecclesiam claudere? CAPUT XI. — 12. Ex hœresi eliam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi. Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, quamvis præsentes nOn fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad poenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Charitati vestræ, torta sunt, torta sunt ex hoc viscera nostra. Fatemur vobis, Bon nobis p!acct talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt et Ecclesiæ. Putatis quia nihil factum est, quia hoe ad omnes sonuit? Rogo vos, idco sonucrit hodie vox ista, ut illud quod male sonuit, obruat ea res qurc bene somnii. Hanc operam date, hoc sonet, hoc prædicemus hoc prædicamus. Veniant, admittantur more solito, qni nunquam adhuc catholici fuerunt. Si autem jati catholici fuerunt, si inventi sunt lubrici, inventi sunt inconstantes ct infirmi, inventi sunt perfidi; numquid prorsus parco perfidis? Forte crunt fideles, qui fuerunt perfidi: veniant et ipsi admittendi ad pœnitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redeuntes ad paricm Donati egeriut pœnitentiam. Illa pœnitentia fuit de re hona: sit vera de re mala. Quando egerunt pœnitentiam in parte Donati, pœnituit illos quod bene foccrant: modo agant, ut poeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quod perfidi inventi sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro cosnsulitur, in pœnitentiam admittuntur. Erunt in pœnitentia, quando voluerint reconciliari, jam nemine cogente, nemine terrente: quoniam pœnitens catholicus jam legum comminationes non patitur;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
