# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 296.2.99-127

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 296.2.99 to 296.2.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/296.2.99

Audierunt ista, et ad nos audienda transmiserunt. Pascimus vos, poscimur vobiscum. Det nobis Deus vires sic amandi vos, ut possimus etiam mori pro vobis, aut effectu, aut affectu. Non enim quia Joanni apostolo passio defuit, ideo passioni animus præparatas deesse potuit. Non est passus, sed potuit pati. Præparationem ejus Deus noverat. Quemadmodum tres pueri arsuri missi sunt In caminum, non victuri. Negabimus eos martyres, quia flamma eos urere non potuit? Interroga ignes, passi non sunt: interroga voluntatein, coronati sunt. Potens eat enim Dominus, dixerunt, eruere nos de manibus tuis: sed et si non: ibi suut certa pectora et stabilis fides, ibi virtus inconcussa, ibi certa victoria: sed et si non, notum tibi sit, rex, quoniam statuam quam statuisti, non adoramus. Aliud Deo plaruit: non arserunt, sed ignem idololatriæ in animo regis exstinxerunt ( Dan. III). CAPUT V. — 6. Tribulationes temporales pro futura gloria ferendæ. Romæ vastatio temporibus christianis. Videtis ergo, cbarissitni, quæ sunt proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quæ revelabitur in nobis: contra quam gloriam non appenditur quxlibct quantalibet tribulatio temporalis. Indignæ enim sunt passiones hujus temporis, ait Apostolus, ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. vin, 18). Si hæc ita sunt, modo ncmo cog tet carnaliter, non est tempus. Concutitur mundus, excutitur vetus homo: premitur caro, liquescat spiritus. Jacet Petri corpus Romæ, dicunt homines; jacct Pauli corpus Romæ, Laurentii corpus Rom:c, aliorum sanctornm martyrum corpora jacent Romæ; et misera est Roma, et vastatur Roma, afnigitur, conteritur, incenditur. Tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium; ubi sunt Memoriæ Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi, Tanta mala Roma patitur, ubi sunt Memorias Apostolorum? Ibi sunt, sed in te non sunt.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
