# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 297.8.67-91

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 297.8.67 to 297.8.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/297.8.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/297.8.67

Libera me, Domine, ab homine malo ( PsaL CXXXIX, 2 ). Jam tu quisquis audis, non cogitas nisi de inimico, quem pateris vicinum malum, potentem, consortem, civem. Forsitan de latrone ista cogitas, quando audis, Libera me, Domine, ab homine malo; et sic oras, quando ons, ut liberet te Deus ab homine malo, illo vel illo inimico tuo. Tu r:oli tibi esse malus. Audi DIC: liberet tc Deus a te. Quando enim Deus gratia sua et misericordia de malo facit!e bonum; unde te facit bonum, undc te liberat, nisi a te ipso homine malo? Omnino, fratres mci, hoc verum cst, hoc certum est, hoc fixum est: si Deus te liberaverit a te ipso hominc malo, nihil tibi rocebit quisquis fuerit alius homo malus. CAPUT VII. -10. Paulus a malo se ipso liberatus. Exemplum proj onam unde agitur, de ipo apostolo Paulo, cujus celebramus passionis diem. Fuit persecutor, blasphemus, injuriosus. Homo crat malus; pœna sua ipse sibi erat. Porro autem cum auhelat cedes, et sitit sanguinem Christianorum, fusurus proprium, habens litteras a principibus sacerdotum, ut apud Damascum quoscumque inveniret christianæ vix sectatores, vinctos adduceret puniendos, carpens viam crudclitatis, nesciens pietatis, audivit vocem desuper ipsius Domini nostri Jcsu Christi de cœlo Sicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum cst tibi adversus stimulum calcitrare ( Act. IX, 4, 5 ). Ista voce percussus, prostratus est persecutor, et crectus est prædicator: excæcatus est in carne, ut videret in corde; illuminatus est in carne, ut prædicaret ex corde. Quid videtur, fratres? Libcralus est Saulus ab homine malo: a quo, nisi a sc ipso Saulo? Propterea quoniam liberatus est ab homine malo se ipso, quid ei fecit alius homo mnlus? Apostoli Petri verba sunl: Et quis vobis nocebit, si boni amatores, fueritis ( I Petr.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
